Psalmius L

PSALMIUS L.
1 MISERERE mei, Deus: secundum magnam misericordiam tuam.
Et secundum multitudinem miserationum tuarum: deleiniquitatem meam.

2 Amplius lava me ab iniquitate mea: et a peccato meo munda me.

3 Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: et peceatum meum contra me est semper.

4 Tibi soli peceavi, et malum coram te feci: ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.

5 Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: et in peccatis concepit me mater mea.

6 Ecce enim veritatem dilexisti: incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi.

7 Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.

8 Auditui meo dabis gaudium et lætitiam: et exsultabunt ossa humiliata.

9 Averte faciem tuam a peccatis meis: et omnes iniquitates meas dele.

10 Cor mundum crea in me, Deus: et spiritum reotum innoara in visceribas meis.

11 Ne projicias me a facie tua: et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.

12 Redde mihi lætitiam salutaris tui: et spiritu principali confirma me.

13 Docebo iniquos vias tuas: et impii ad te convertentur.

14 Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ: et exsultabit lingua mea justitiam tuam.

15 Domine, labia mea aperies: et os meum annuntiabit laudem tuam.

16 Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem: utique holocaustis non delectaberus.

17 Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.

18 Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion: ut ædificentur muri Hierusalem.

19 Tunc aceeptabis sacrificium justitiæ, oblationes et holocausta: tunc imponent super altare tuum vitulos.

Unless otherwise stated, the content of this page is licensed under Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 License